LATINA Lingua

LATINA Lingua
LATINA Lingua
quadruplex Eruditis, Prisca, qua vetustissimi Italiae populi, sub Iano et Saturno sunt usi, incondita, ut se habent carmina Saliorum; Latina, quam sub Latino et Regibus Tusciae ceteri in Latio Locuti sunt, ex qua XII. Tabb. Romana, quae post Reges exactos in Orbe Rom. viguit, quam Naevius, Plautus, ennius, Virg. poetae; ex Oratoribus Gracchus, Cic. ceterique effudêrunt, et Mixta, quae post Imperium latius promotum simul cum moribus et hominibus in Romanam civitatem irrepsit, integritate styli per soloecismos et barbarismos varie corrupta; cur quarto et iam senescentis Linguae tempori adscribi solent, A. Gll. Macrob. Lamprid. Spartian. Trebell. Pollio, uterque Victor. Iuriscoss. centones in Pandectis in unum quasi corpus conflati, Tac. alii, qui ad aetatem Gordiani Imp. pervenêre. Ab eo quippe tempore penitus exstinctae sunt Latinae puritatis reliquiae et barbaries undequaque, non modo italiam, sed et Romam ipsam, invasit, atque ceteras exinde Imperii ptovincias, in quibus utcumque Linguae puritas hactenus fuerat servata, florente adhuc Rep. Imperioque. Maxime autem Latinis barbarae voces permisceri coepêrunt, cum ab aliss, quam ipsis Romanis, conscripti libri in provinciis, ubi sermo Latinus utcumque obtinebat, in lucem prodiêre; qui ab eo scriptionis genere et charactere longe distarent, quem castior puriorque Latinitas agnoscit, receptamque apud suos loquendi rationem redderent, inspersis ubique fere indigenis vel proprio arbitratu confictis vocabulis, adeo ut ex iis si non a Latino sermone alius, diversus certe omnino scribendi stylus deprehendatur: cuiusmodi forte Gallicus fuit, quem squamam Latini sermonis appellabat Sidon. et is, quo Scriptores Afros usos palam est: Sed id potissimum accidit, cum victores populi arma in provincias exteras intulêrunt, iisque debellatis non linguam modo suam ipsi servârunt, verum etiam, ut ab iis, quos subegerant, usurparetur, summam curam adhibuêrunt. Ita enim Gallos vett. expugnatis Graeciae Urbibus provinciisque, nomen suum indidisse, ac propriam retinuisse linguam, eandemque pene, qua utebantur suâ aetate Treviri, scribit Hier. Prooem. ad l. 2. in ad Galat. Ita et Romanos constat omnem dedisse operam, ut victae gentes eodem secum sermone uterentur, cousque ut translatâ quoque ab urbe Roma Byzantium, ab Italia in Thraciam, et e Latio in Graeciam Imperii sede, Latinam tamen in ea linguam servari voluerit Constantinus Mag. Interim non adeo stabilita unquam in subiugatis provinciis Latina lingua fuit, ut non indigenae locutionis aliquot ei adspergerentur μιάσματα formulaeque illi im miscerentur provinciis nativae: quod in plebe maxime obitnuit, quae literarum expers nitidae elocutionis disciplinam non tam facile amplectitur. Unde sensim invaluit vulgaris illa Romana lingua, quae etsi aliquantisper Latinum redoleret, barbara tamen vocabula quamplurima adhibere aliisque Grammaticae legibus regi assuevit: tque hinc non Latina amplius, sed Romana dicta
est, quod Romani, qui in Galliis et Hispaniis, post Septentrionalium nationum irruptiones, remanserant, ea uterentur. Quo modo romanam linguam vocant Nithardus l. 3. Capitularia Car. Calv. tit. 26. Alii: quam Rusticam Romanam vocat Conc. Turon. II. A. C. 813. can. 17. Rusticam nude, Anon. in Hist. Translat. S. Germani Parisiensis c. 12. Sic itaque, cum Franci aliaeque gentes Imperium Romanum inundantes, plerasque eius provincias occupâssent, nativo suo idomate superatis gentibus inducto, longe magis adhuc Latinitatem, si quae aliqua supererat, depravârunt, ut processu temporis aliâ rerum facie
illatâ ex ipso Latio exulare Latium cogeretur. Usus nihilominus Linguae penitus ita deleri non potuit, ut non a vulgo adhuc utcumque intelligeretur: quod arguunt tot Latino idiomate conscriptae et ad populum habitae in aedibus sacris Homiliae, a Praesulibus Africanis, Gallis, Hispanis, aliis, quas quidem sine dubio non recitâssent publice, nisi intelligentibus se loqui fuissent persuasi. Quamquam fatendum, ante Car. Mag. ita evanuisse studia ac linguae praesertim Latinae, ut stante Regum Francorum primo stemmate, vix sese tantillum extulerit, ut de Chilperici Regis scriptis agens, testatur Greg. Turon. Idem de Hispania, post Gothorum irruptionem, refert Alvarus in Indiculo lumin ubi neglectis, et posthabitis Scripturis sanctis, earumque Interpretibus, quotquot supererant Christiani, Arbaum Chadlaeorumque libris evolvendis incumbebant. Neque ea in re felicior Britannia fuit, post Saxonum maxime et Danorum irruptiones, ut ex Aelfrico, docemur Praef. ad Gramm. Sax. donec Alfredus Rex literas in Anglia, Scholis publicis Oxonii institutis, primus iterum excitavit: quod idem in Francia Car. Mag. fecisse, praedicat Alcuin. Ep. ad eum 10. et ad eius imitationem Car. Calyum, Henr. Mon. Ep. illi inscripta ad Vitam S. Germani Autisiod. Quibus Principibus sua debent initia Scholae publicae et Monastica, omniumque adeo disciplinarum in Francia instauratio; dum interim duplex apud Vulgus idioma vigeret, Francicum sc. et Romanum. Et quidem Francici usûs erat, in Regum Merovingorum Palatiis, etiam sub Car. Mag. adhuc et Lud. Pio, cum ii linguâ suâ Sicambricâl loquerentur; reliquo vulgo, et quod a Romanis ortum trahebat, linguam Romanam s. Rusticam ac semibarbaram retinente: quae Limosinae appellationem obitnuit, apud Italos et Hispanos, cum Romana Gallis diceretur. At qui in literis utcumque versati vel sacris initiati, ut rerum Ecclesiasticarum studio necessariam puriorem linguam excoluêre. Quin etiam servata ab ipsis (quod mirari licet) barbaris, Romanorum provincias possidentibus: cum hac, tum in LL. suis publicisque Decretis, tum in Actis quoque quâ publicis, quâ privatis, tamquam quae ab omnibus intelligeretur, usos passim legamus; quia forte linguam suam nativam, ut barbaram insulsamque pronuntiatu, aures molliorius assueta, naturaliter refuger persuasum haberent; vel quia Romanis subiugatis scribebantur, qui longe potiori maiorique rique numero erant, quam Barbari ipsi, quibus parebant. Neque id parum Latinam linguam commendabat, quod inter tot vices sese utcumque incolumen servârit, ita ut illam Romana Eccl. propriam sibi efficeret, et ceterae nationes longinquae maxime ac Romanis prorsus intectae, non in Scholis modo publicis, verum etiam in Actis omnibus, illa uterentur. Quo factum dein, ut Eccl. Rom. Latinae Linguae nomenclaturâ intelligatur, in quodam Steph. IX. Pontif. Diplomate, in Bullario Cluniac. p. 15. atque id quidem in Gallia sic obtinuit, ut et Acta publica et privata pleraque, ac suprema Curiarum iudicia, Latino fere idiomate semper describerentur, quod sero desitum, Francisco I. regnante. Accidit postea, ut gnavi homines et industrii, tamquam frugi Patres-familias, quae in sua cuiusque aetate fuerant vocabula, tamquam variorum cuiusdam longi anni temporum baccas et fruges et vindemiam, in Libros, quasi in quasdam cellas et horrea et specus coniderint, uti loquitur Thom. Smithus de pronunt. Ling. Gall. l. 1. p. 9. Unde Glossaria prodiêre aliaque Eruditontum quovis Saeculo monumenta, quibus pura a sordibus secreta. Idque tandem effectum, ut Linguae pristinus splendor, si non in vernaculo ullius gentis sermone, saltem in Scriptis et ore
Literatorum, redderetur: Horum Catalogum texit, qui in hanc rem plurima insigni labore congessit, praefat. ad Gloss. suum, C. du Fresne, quem videre opere erit pretium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Lingua Franca Nova — (LFN) Projektautor Dr. C. George Boeree Jahr der Veröffentlichung 1998[1] Sprecher >100 Linguistische Klassifikation Konstruierte Sprache …   Deutsch Wikipedia

  • Lingua franca nova — Auteur Georges Boeree Typologie SVO Catégorie Langue auxiliaire, Langue a posteriori Classification par famille …   Wikipédia en Français

  • Lingua Franca Nova —   Lingua Franca Nova   Année de création 1965 Auteur Georges Boeree …   Wikipédia en Français

  • Latina (disambiguation) — Latina is the feminine form of the term Latino.Latina may also refer to: *Province of Latina, a province in Latium (Lazio), Italy **Latina, Italy, the capital of the province of Latina *Latina (Madrid), a district of Madrid * la. Lingua latina or …   Wikipedia

  • Latina — steht für: lateinische Bezeichnung der lateinischen Sprache (Lingua Latina), siehe Latein Latina (Latium), eine italienische Stadt Provinz Latina, eine italienische Provinz Latina (Schule), die älteste Schule der Franckeschen Stiftungen… …   Deutsch Wikipedia

  • LINGUA — a λείχω, s. lingo, non omnibus animalibus uniformis. Plin. l. 11. c. 37. Tenuissima serpentibus et trisulca, vibrans, praelonga: lacertis bifidae et pilosas: vitulis quoque marinis duplex: sed supredictis capillamenti tenuitate: ceteris ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • lingua — lìn·gua s.f. 1a. FO organo muscolare della bocca, di forma allungata e appiattita, che compie i movimenti necessari alla masticazione, alla deglutizione e all articolazione della voce: sentire un sapore dolce sulla lingua, avere la lingua… …   Dizionario italiano

  • Lingua latina — Latein (Lingua latina) Sprecher Nur als Zweitsprache Linguistische Klassifikation Indogermanische Sprachen Italische Sprachen Latein Offizieller Status Amtssprache von …   Deutsch Wikipedia

  • Lingua Franca Nova — Infobox Language name=Lingua Franca Nova caption=Flag creator=C. George Boeree setting=International auxiliary language speakers= > 100 [Between 30 (estimate based on use of lfn in yahoo group and wiki edits) and 200 (members of lfn yahoo group)] …   Wikipedia

  • ROMANA Lingua — vide Asllenses, et supra Latina lingua …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”